Latin · ~2 min
Book 1, Topic 1, Chapter 2
Florus, Epitome Rerum Romanorum 1.1.2
Not analysed yet
Succedit Romulo Numa Pompilius, quem Curibus Sabinis agentem ultro petiverunt ob inclitam viri religionem. Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit, ille pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia, annumque in duodecim menses, fastos dies nefastosque discripsit,ille ancilia atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret: haec omnia quasi monitu deae Egeriae, quo magis barbari acciperent. Eo denique ferocem populum redegit, ut, quod vi et iniuria occuparat imperium, religione atque iustitia gubernaret.