Latin · ~7 min
1.18.2.1 to 1.18.2.9
Florus, Epitome Rerum Romanorum 1.18.2.1-9
Not analysed yet
Igitur victor Italiae populus Romanus cum ad fretum usque venisset, more ignis, qui obvias populatus incendio silvas interveniente flumine ab- rumpitur, paulisper substitit. Mox cum videret opulentissimam in proximo praedam quodam modo Italiae suae abscissam et quasi revolsam, adeo cupiditate eius exarsit, ut, quatenus nec mole iungi nec pontibus posset, armis belloque iungenda et ad continentem suam revocanda bello videretur. Sed ecce, ultro ipsis viam pandentibus fatis, nec occasio defuit, cum de Poenorum inpotentia foederata Siciliae civitas Messana quereretur. Adfectabat autem ut Romanus ita Poenus Siciliam, et eodem tempore paribus uterque votis ac viribus imperium orbis agitabat. Igitur specie quidem socios iuvandi, re autem sollicitante praeda, quamquam territaret novitas rei, tamen—tanta in virtute fiducia est— ille rudis, ille pastorius populus vereque terrester ostendit nihil interesse virtutis, equis an navibus, terra an mari dimicaretur. Appio Claudio consule primum fretum ingressus est fabulosis infame monstris aestuque violentum; sed adeo non est exterritus, ut illam ipsam ruentis aestus violentiam pro munere amplecteretur, statimque ac sine mora Hieronem Syracusanum tanta celeritate devicit, ut ille ipse prius se victum quam hostem videret fateretur. Duillio Cornelioque consulibus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem ipsa velocitas classis conparatae victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagesimum diem quam caesa silva fuerat centum sexaginta navium classis in anchoris stetit, ut non arte factae, sed quodam munere deorum conversae in naves atque mutatae arbores viderentur. Proelii vero forma mirabilis, cum illas celeris volucrisque hostium navis hae graves tardaeque conprehenderent. Longe illis nauticae artes, detorquere remos et ludificari fuga rostra. Iniectae enim ferreae manus machinaeque validae, ante certamen multum ab hoste derisae, coactique hostes quasi in solido decernere. Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit triumphum.