# Epitome Rerum Romanorum 1.22.6.30-39

Florus, Epitome Rerum Romanorum, 1.22.6.30 to 1.22.6.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/florus/epitome-rerum-romanorum/1.22.6.30

Ausus et Sempronio Graccho duce per Lucaniam sequi et premere terga cedentis, quamvis tum—o pudor!2—servili pugnaret exercitu; nam hucusque tot mala conpulerant. Sed libertate donati fecerunt de servis se virtute Romanos. O horribilem in tot adversis fiduciam! O singularem animum ac spiritum populi Romani! Tam artis adflictisque rebus, ut de Italia sua dubitare debuisset, ausus tamen est in diversa respicere, cumque hostis in iugulo per Campaniam Apuliam-que volitaret mediaque de Italia Africam faceret, eodem tempore et hunc sustinebat et in Siciliam, Sardiniam, Hispaniam divisa per terrarum orbem arma mittebat. Sicilia mandata Marcello. Nec diu restitit; tota enim insula in una urbe superata est. Grande illud et ante id tempus invictum caput, Syracusae, quamvis Archimedis ingenio defenderentur, aliquando cesserunt. Longe illi triplex murus totidemque arces, portus ille marmoreus et fons celebratus Arethusae; nisi quod hactenus profuere, ut pulchritudini victae urbis parceretur. Sardiniam Gracchus arripuit. Sed nihil illi gentium feritas Insanorumque—nam sic vocantur— inmanitas montium profuere. Saevitum in urbes urbemque urbium Caralim, ut gens contumax vilisque mortis saltem desiderio patrii soli doma-retur. In Hispaniam missi Gnaeus et Publius Scipiones paene totam Poenis eripuerant, sed insidiis Punicae fraudis oppressi rursum amiserant, magnis quidem illi proeliis cum Punicas opes cecidissent. Sed Punicae insidiae alterum ferro castra metantem, alterum, cum vix evasisset in turrem, cinctum facibus oppresserant. Igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu Scipio, cui iam grande de Africa nomen fata decreverant, bellatricem illam, viris armisque nobilem Hispaniam, illam seminarium hostilis exercitus, pusilli illam iam Annibalis eruditricem—incredibile dictu—totam a Pyrenaeis montibus in Herculis columnas et Oceanum recuperavit, nescias citius an felicius. Quam velociter, quattuor anni fatentur; quam facile, vel una civitas probat. Eodem quippe quo obsessa est die capta est, omenque Africanae victoriae fuit, quod tam facile victa est Hispaniae Carthago.

---

Florus, Epitome Rerum Romanorum, ed. Edward Seymour Forster, John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1242/phi001/phi1242.phi001.perseus-lat1.xml.
