Latin · ~4 min
1.24.8.11 to 1.24.8.18
Florus, Epitome Rerum Romanorum 1.24.8.11-18
Not analysed yet
sui nuntio coëgit ab insula fugere. Tum praecipitem apud Thermopylas adsecutus, locum trecentorum Laconum speciosa clade memorandum, ne ibi quidem fiducia loci resistentem, mari ac terra cedere coëgit. Statim et e vestigio itur in Syriam. Classis regia Polyxenidae Annibalique commissa— nam rex proelium nec spectare poterat,—duce Aemilio Regillo, adremigantibus Rhodiis tota laceratur. Ne sibi placeant Athenae; in Antiocho vicimus Xerxen, in Aemilio Alcibiaden aequavimus, Epheso Salamina pensavimus. Tum consule Scipione, cui frater, ille modo victor Carthaginis Africanus, aderat voluntaria legatione, debellari regem placet. Et iam toto cesserat mari, sed nos imus ulterius. Maeandrum ad amnem montemque Sipylum castra ponuntur. Hic rex, incredibile dictu quibus auxiliis, quibus copiis consederat. Trecenta milia peditum, equitum falcatorumque curruum non minor numerus. Elephantis ad hoc inmensae magnitudinis, auro purpura argento et suo ebore fulgentibus, aciem utrimque vallaverat. Sed haec omnia praepedita magnitudine sua, ad hoc imbre, qui subito superfusus mira felicitate Persicos arcus corruperat. Primum trepidatio, mox fuga, deinde triumphus fuerunt. Victo et supplici pacem par- temque regni dari placuit eo libentius, quod tam facile cessisset.