Latin · ~3 min
Book 1, Topic 27, Chapter 11
Florus, Epitome Rerum Romanorum 1.27.11
Not analysed yet
GALLOGRAECIAM quoque Syriaci belli ruina convolvit. Fuerint inter auxilia regis Antiochi, an fuisse cupidus triumphi Manlius Vulso simulaverit, du- bium; at certe negatus est victori triumphus, quia causam belli non adprobavit. Ceterum gens Gallo-graecorum, sicut ipsum nomen indicio est, mixta et adulterata est: reliquiae Gallorum, qui Brenno duce vastaverant Graeciam, orientem secuti, in media Asiae parte sederunt; itaque, uti frugum semina mutato solo degenerant, sic illa genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est. obus itaque proeliis fusi fugatique sunt, quamvis sub adventu hostis relictis sedibus in altissimos se montes recepissent. Tolostobogi Olympum, Tecto-sagi Magabam insederant. Utrimque fundis sagittisque detracti in perpetuam se pacem dediderunt. Sed alligat! miraculo quidam fuere, cum catenas morsibus et ore temptassent, cum offocandas invicem fauces praebuissent. Nam Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.