Latin · ~4 min
Book 1, Topic 30, Chapter 14
Florus, Epitome Rerum Romanorum 1.30.14
Not analysed yet
Quodam fato, quasi ita convenisset inter Poenos et Macedonas ut tertio quoque vincerentur, eodem tempore utrique arma moverunt. Sed prior iugum excutit Macedo, aliquanto quam ante gravior, dum contemnitur. Causa belli prope erubescenda. Quippe regnum pariter et bellum vir ultimae sortis Andriscus invaserat, dubium liber an servus, mercennarius certe; sed quia vulgo Philippus ex similitudine Philippi Persae filii vocabatur,regiam formam, regium nomen, animum quoque regis implevit. Igitur dum haec ipsa contemnit populus Romanus, Iuventio praetore contentus, virum non Macedonicis modo sed Thraciae quoque auxiliis ingentibus validum temere temptavit, in victusque a veris regibus, ab illo imaginario et scaenico rege superatus est. Sed consul Metellus amissum cum legione praetorem plenissime ultus est. Nam et Macedoniam servitute multavit et ducem belli, deditum ab eo ad quem confugerat Thraciae regulo, in urbem in catenis reduxit, hoc quoque illi in malis suis indulgente fortuna, ut de eo populus Romanus quasi de rege vero triumpharet.