Latin · ~6 min
1.33.17.10 to 1.33.17.17
Florus, Epitome Rerum Romanorum 1.33.17.10-17
Not analysed yet
Metellus ille, qui ex Macedonia cognomen meruerat, et Celtibericus fieri meruit, cum et Contrebiam memorabili cepisset exemplo et Nertobrigae maiore gloria pepercisset. Lucullus Turdulos atque Vaccaeos, de quibus ille Scipio posterior singulari certamine, cum rex fuisset provocator, opima rettulerat. Decimus Brutus aliquanto latius Celticos Lusitanosque et omnis Callaeciae populos formidatumque militibus flumen Oblivionis, peragratoque victor Oceani litore non prius signa convertit quam cadentem in maria solem obrutumque aquis ignem non sine quodam sacrilegii metu et horrore deprendit. Sed tota certaminum moles cum Lusitanis fuit et Numantinis. Nec inmerito. Quippe solis gentium Hispaniae duces contigerunt. Fuisset et cum omnibus Celtiberis, nisi dux illius motus initio belli vi oppressus esset, summi vir astus et audaciae, si processisset, Olyndicus, qui hastam argenteam quatiens quasi caelo missam vaticinanti similis omnium in se mentes converterat. Sed cum pari temeritate sub nocte castra consulis adisset, iuxta tentorium ipsum pilo vigilis exceptus est. Ceterum Lusitanos Viriatus erexit, vir calliditatis acerrimae. Qui ex venatore latro, ex latrone subito dux atque imperator et, si fortuna cessisset, Hispaniae Romulus, non contentus libertatem suorum defendere, per quattuordecim annos omnia citra ultraque Hiberum et Tagum igni ferroque populatus, castra etiam praetorum et praesidia adgressus, Claudium Vnimanum paene ad internicionem exercitus cecidit et insignia trabeis et fascibus nostris quae ceperat in montibus suis tropaea fixit. Tandem et eum Fabius Maximus consul oppresserat; sed a successore Popilio violata victoria est. Quippe qui conficiendae rei cupidus, fractum ducem et extrema deditionis agitantem per fraudem et insidias et domesticos percussores adgressus, hanc hosti gloriam dedit, ut videretur aliter vinci non posse.