Latin · ~7 min
1.40.5.11 to 1.40.5.21
Florus, Epitome Rerum Romanorum 1.40.5.11-21
Not analysed yet
Mox cum Euboea atque Boeotia praesidia regis depulisset, omnis copias uno apud Chaeroniam, apud Orchomenon altero bello dissipavit, statimque in Asiam transgressus ipsum opprimit. Et debellatum foret, nisi de Mithridate triumphare cito quam vere maluisset. Ac tum quidem hunc Asiae statum Sulla dederat. Ictum cum Ponticis foedus, recepit Bithyniam a rege Nicomedes, Ariobarzanes Cappadociam, Asia rursus nostra, ut coeperat, Mithridates tantum repulsus. Itaque non fregit ea res Ponticos, sed incendit. Quippe rex Asia et Europa quodam modo inescatus non iam quasi alienas, sed, quia amiserat, quasi raptas belli iure repetebat. Igitur ut extincta parum fideliter incendia maiore flamma revivescunt, ita ille de integro, auctis maiorem in modum copiis, tota denique regni sui mole in Asiam rursus mari terra fluminibusque veniebat. Cyzicus, nobilis civitas, arce, moenibus, portu turribusque marmoreis Asiaticae plagae litora inlustrat. Hanc ille quasi alteram Romam toto invaserat bello. Sed fiduciam oppidanis resistendi nuntius fecit, docens adventare Lucullum, qui—horribile dictu—per medias hostium naves utre suspensus et pedibus iter gubernans, videntibus procul quasi marina pristis evaserat. Mox clade conversa, cum ex mora obsidii regem fames et ex fame pestilentia urgueret, recedentem Lucullus adsequitur adeoque cecidit, ut Granicus et Aesepus amnes cruenti redderentur. Rex callidus Romanaeque avaritiae peritus spargi aurum a fugientibus et pecuniam iussit, qua sequentes moraretur. Nec felicior in mari quam terra fuga. Quippe centum amplius navium classem apparatu belli gravem Pontico mari adgressa tempestas tam foeda strage laceravit, ut navalis belli instar efficeret, planeque ut Lucullus quodam cum fluctibus procellisque commercio debellandum tradidisse regem ventis videretur. Ad-tritae iam omnes validissimi regni vires erant, sed animus malis augebatur. Itaque conversus ad proximas gentes totum paene orientem ac septentrionem ruina sua involvit. Hiberi, Caspii, Albani et utraeque sollicitantur Armeniae, per quae omnia decus et nomen et titulos gloriae Pompeio suo Fortuna quaerebat.