# Epitome Rerum Romanorum 1.41.6.13-15

Florus, Epitome Rerum Romanorum, 1.41.6.13 to 1.41.6.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/florus/epitome-rerum-romanorum/1.41.6.13

Non ex fiducia, sed quia oppressi erant, ausi videbantur; sed nihil tamen amplius, quam ut ad primum ictum concurrerent. Mox ubi circumfusa undique rostra viderunt,abiectis statim telis remis-que plausu undique pari, quod supplicantium signum fuit, vitam petiverunt. Non alia tam incruenta victoria usi umquam sumus, sed nec fidelior in posterum reperta gens ulla est; idque prospectum singulari consilio ducis, qui maritimum genus a conspectu longe removit maris et mediterraneis agris quasi obligavit, eodemque tempore et usum maris navibus recuperavit et terrae homines suos reddidit. Quid prius in hac mirere victoria? velocitatem? quadragesimo die parta est. An felicitatem? ne una quidem navis amissa est. An vero perpetuitatem? amplius piratae non fuerunt.

---

Florus, Epitome Rerum Romanorum, ed. Edward Seymour Forster, John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1242/phi001/phi1242.phi001.perseus-lat1.xml.
