Latin · ~3 min
Book 1, Topic 43, Chapter 8
Florus, Epitome Rerum Romanorum 1.43.8
Not analysed yet
Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agno-minibus adsueverat, altero ex liberis eius Cretico facto mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur. Baleares per id tempus insulae piratica rabie maria corruperant. Homines feros atque silvestres mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere. Ascendere etiam inconditas rates et praeternavigantes subinde inopinato impetu terruere. Sed cum venientem ab alto Romanam classem pro- spexissent, praedam putantes, ausi etiam occurrere, et primo impetu ingenti lapidum saxorumque nimbo classem operuerunt. Tribus quisque fundis proeliantur. Certos esse quis miretur ictus, cum haec sola genti arma sint, id unum ab infantia studium? cibum puer a matre non accipit, nisi quem ipsa monstrante percusserit. Sed non diu lapidatione Romanos terruere. Nam postquam comminus ventum est expertique rostra et pila venientia, pecudum in morem clamore sublato petiverunt fuga litora, dilapsique in proximos tumulos quaerendi fuerunt ut vincerentur.