Latin · ~2 min
Book 1, Topic 46, Chapter 11
Florus, Epitome Rerum Romanorum 1.46.11.10
Not analysed yet
Filium ducis paene in conspectu patris idem telis operuerunt. Reliquiae infelicis exercitus, quo quemque rapuit fuga, in Armeniam, Ciliciam Syriamque distractae, vix nuntium cladis rettulerunt. Caput eius recisum cum dextera manu ad regem reportatum ludibrio fuit, neque indigno. Aurum enim liquidum in rictum oris infusum est, ut cuius animus arserat auri cupiditate, eius etiam mortuum et exsangue corpus auro ureretur.