Latin
Book 1, Topic 7, Chapter 13
Florus, Epitome Rerum Romanorum 1.7.13.12
Not analysed yet
Virgines simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur. Tamen excepisse fugientis unus ex plebe fertur Albinius, qui depositis uxore et liberis virgines in plaustrum recepit. Adeo tunc quoque in ultimis religio publica privatis adfectibus antecellebat. Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum templum concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur.