Latin · ~2 min
Book 1, Topic 9, Chapter 14
Florus, Epitome Rerum Romanorum 1.9.14
Not analysed yet
Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, cum ius civitatis partem imperii et magistratuum poscerent, apud Capuam proeliis congredi audentes. Quo tempore quis cessisse hostem mirabitur? Cum alter consulum filium suum, quia contra imperium pugnaverat, quamvis victorem occiderit ostenderitque plus esse in imperio quam in victoria; alter quasi monitu deorum capite velato primam ante aciem dis manibus se devoverit, ut in confertissima se hostium tela iaculatus novum ad victoriam iter sanguinis sui limite aperiret.