Latin · ~7 min
2.13.2.1 to 2.13.2.9
Florus, Epitome Rerum Romanorum 2.13.2.1-9
Not analysed yet
IAM toto orbe paene pacato maius erat imperium Romanum, quam ut ullis exteris viribus opprimi posset. Itaque invidens fortuna principi gentium populo ipsum illum in exitium sui armavit. Ac Mariana quidem Cinnanaque rabies iam intra urbem praeluserat, quasi si experiretur. Sullana tempestas latius, intra Italiam tamen, detonuerat. Caesaris furor atque Pompei urbem Italiam, gentes nationes, totum denique qua patebat imperium quodam quasi diluvio et inflammatione corripuit, adeo ut non recte tantum civile dicatur, ac ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius commune quoddam ex omnibus et plus quam bellum. Quippe si duces eius inspicias, totus senatus in partibus; si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis; si auxilia sociorum, hinc Gallici Germanique dilectus, inde Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus, Cotys et Rhascypolis,omne Thraciae, Cappadociae, Macedoniae, Ciliciae, Graeciae totiusque robur orientis; si moram belli, quattuor anni, sed pro clade rerum breves; si locum et spatium, commissum est intra Italiam, inde se in Galliam Hispaniamque deflexit re-versumque ab occasu totis viribus in Epiro Thessa-liaque consedit; hinc in Aegyptum subito transi-luit, inde respexit Asiam, Africae incubuit, postremo in Hispaniam regyravit et ibi aliquando defecit. Sed non et odia partium finita cum bello. Non enim prius quieverunt, quam in ipsa urbe medio senatu eorum, qui victi erant, odia victoris se caede satiarent. Causa tantae calamitatis eadem quae omnium, nimia felicitas. Si quidem Quinto Metello Lucio Afranio consulibus cum Romana maiestas toto orbe polleret recentesque victorias, Ponticos et Armenios triumphos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pompei potentia apud otiosos, ut solet, cives movit invidiam. Metellus ob inminutum Cretae triumphum, Cato adversus potentes semper obliquus detrectare Pompeio actisque eius obstrepere. Hic dolor transversum egit et ad praesidia dignitati paranda inpulit.