Latin · ~7 min
2.13.2.72 to 2.13.2.81
Florus, Epitome Rerum Romanorum 2.13.2.72-81
Not analysed yet
tunc circa primam vigiliam stricto gladio revelatum pectus semel iterumque percussit. Ausi post hoc virum medici violare fomentis. Ille passus, dum abscederent, rescidit plagas secutaque vi sanguinis moribundas manus in ipso volnere reliquit, quod ipse bis fecerat. Quasi numquam esset dimicatum, sic arma rursus et partes, quantoque Africa supra Thessaliam fuit, tanto Africam superabat Hispania. Plurimum quantum favoris partibus dabat fraternitas ducum et pro uno duos stare Pompeios. Itaque nusquam atrocius nec tam ancipiti Marte concursum est. Primum in ipso ostio Oceani Varus Didiusque legati conflixere. Sed acrius fuit cum ipso mari quam inter se navibus bellum, siquidem, quasi furorem civicum castigaret, Oceanus utramque classem naufragio cecidit. Quinam ille horror, cum eodem tempore fluctus, procellae, viri, naves, armamenta confligerent! Adde situs ipsius formidinem, vergentia in unum hinc Hispaniae, inde Mauritaniae litora, mare et intestinum et externum inminentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul proelio et tempestate saevirent. Mox circa obsidionem urbium utrimque discursum est, quae miserae inter hos atque illos duces societatis Romanae poenas dabant. Omnium postrema certaminum Munda. Hic non pro cetera felicitate, sed anceps et diu triste proelium, ut plane videretur nescio quid deliberare Fortuna. Sane et ipse ante aciem maestior non ex more Caesar, sive respectu fragilitatis humanae, sive nimiam prosperorum suspectam habens continuationem, vel eadem timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius; et in ipso proelio, quod nemo umquam meminerat, cum diu pari Marte acies nihil amplius quam occiderent, in medio ardore pugnantium subito ingens inter utrosque silentium, quasi convenisset et hic omnium sensus esset, quo usque illud? Novissime inusitatum Caesaris oculis nefas: post quattuordecim annos probata veteranorum manus gradum retro dedit, quos, etsi nondum fugerant apparuit tamen pudore magis quam virtute resistere.