Latin · ~3 min
2.14.3.1 to 2.14.3.5
Florus, Epitome Rerum Romanorum 2.14.3.1-5
Not analysed yet
Populus Romanus Caesare et Pompeio trucidatis redisse in statura pristinum libertatis videbatur. Et redierat, nisi aut Pompeius liberos aut Caesar heredem reliquisset, vel, quod utroque perniciosius fuit, si non collega quondam, mox aemulus Caesareanae potentiae, fax et turbo sequentis saeculi superfuisset Antonius. Quippe dum Sextus paterna repetit, trepidatum toto mari; dum Octavius mortem patris ulciscitur, iterum fuit movenda Thessalia; dum Antonius vario ingenio aut successorem Caesaris indignatur Octavium aut amore Cleopatrae desciscit in regem ***. Nam aliter salvus esse non potuit, nisi confugisset ad servitutem. Gratulandum tamen ut in tanta perturbatione est, quod potissimum ad Octavium Caesarem Augustum summa rerum redit, qui sapientia sua atque sollertia perculsum undique ac perturbatum ordinavit imperii corpus, quod haud dubie numquam coire et consentire potuisset, nisi unius praesidis nutu quasi anima et mente regeretur.