# Epitome Rerum Romanorum 2.17.7.11-15

Florus, Epitome Rerum Romanorum, 2.17.7.11 to 2.17.7.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/florus/epitome-rerum-romanorum/2.17.7.11

ut—par utrimque discrimen—capta sint hinc Caesaris castra, inde Cassi.Sed quanto efficacior est fortuna, quam virtus! Et quam verum est, quod moriens Brutusefflavit, non in re, sed in verbo tantum esse virtutem! Victoriam illi proelio error dedit. Cassius, inclinato cornu suorum, cum captis Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites videret, fugere arbitratus evadit in tumulum. Inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei sensum, cum speculator quoque in id missus tardius nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis auferendum praebuit caput. Brutus cum in Cassio etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti fide resignaret, (ita enim non superesse bello convenerat) ipse quoque uni comitum suorum confodiendum praebuit latus. Quis sapientissimos ac fortissimos viros non miretur ad ultimum non suis manibus usos? Nisi hoc quoque ex persuasione sectae fuit, ne violarent manus, sed in amolitione fortissimarum piissimarumque animarum iudicio suo, scelere alieno uterentur.

---

Florus, Epitome Rerum Romanorum, ed. Edward Seymour Forster, John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1242/phi001/phi1242.phi001.perseus-lat1.xml.
