Latin · ~2 min
2.18.8.8 to 2.18.8.9
Florus, Epitome Rerum Romanorum 2.18.8.8-9
Not analysed yet
Perditis enim rebus profugit Asiamque velis petit, venturus ibi in manus hostium et catenas et, quod miserrimum est fortibus viris, ad hostium arbitrium sub percussore moriturus. Non alia post Xerxen miserabilior fuga. Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne periret.