Latin · ~2 min
2.21.11.9 to 2.21.11.11
Florus, Epitome Rerum Romanorum 2.21.11.9-11
Not analysed yet
Itaque nec praeparata in Oceanum fuga nec munita praesidiis utraque Aegypti cornua, Paraetonium atque Pelusium, promere: prope manu tenebantur. Prior ferrum occupavit Antonius, regina ad pedes Caesaris provoluta temptavit oculos ducis. Frustra quidem: nam pulchritudo infra pudicitiam principis fuit. Nec illa de vita, quae offerebatur, sed de parte regni laborabat. Quod ubi desperavit a principe servarique se triumpho vidit, incautiorem nancta custodiam in mausoleum se (sepulchra regum sic vocant) recepit. Ibi maximos, ut solebat, induta cultus in referto odoribus solio iuxta suum se conlocavit Antonium, admotisque ad venas serpentibus sic morte quasi somno soluta est.