Latin · ~4 min
2.30.12.33 to 2.30.12.38
Florus, Epitome Rerum Romanorum 2.30.12.33-38
Not analysed yet
duce Armenio arma corripiunt; cum interim tanta erat Varo pacis fiducia, ut ne prodita quidem per Segestem unum principum coniuratione commoveretur. Itaque inprovidum et nihil tale metuentem ex inproviso adorti, cum ille—o securitas—ad tribunal citaret, undique invadunt; castra rapiuntur, tres legiones opprimuntur. Varus perditas res eodem quo Cannensem diem Paulus et fato est et animo secutus. Nihil illa caede per paludes perque silvas cruentius, nihil insultatione barbarorum intolerabilis, praecipue tamen in causarum patro- nos. Aliis oculos, aliis manus amputabant, uni os obsutum, recisa prius lingua, quam in manu tenens barbarus tandem ait vipera sibilare desisti. Ipsius quoque consulis corpus, quod militum pietas humi abdiderat, effossum. Signa et aquilas duas adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evolsit mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit. Hac clade factum, ut imperium, quod in litore Oceani non steterat,in ripa Rheni fluminis staret.