Latin · ~5 min
2.9.21.23 to 2.9.21.28
Florus, Epitome Rerum Romanorum 2.9.21.23-28
Not analysed yet
Apud Sacriportum Collinamque portam debellatae omnes hostium copiae; ibi Marius, hic Telesinus oppressi. Nec idem tamen caedium qui belli finis fuit. Stricti enim et in pace gladii, animadversumque in eos, qui se sponte dediderant. Minus est, quod apud Sacriportum, apud Collinam septuaginta milia amplius Sulla concidit: bellum erat. Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit: isti tot in pace non plures sunt? Quis autem illos potest conputare, quos in urbe passim quisquis voluit occidit? Donec admonente Fufidio vivere aliquos debere, ut essent quibus imperaret, proposita est ingens illa tabula, et ex ipso equestris ordinis flore ac senatu duo milia electi, qui mori iuberentur: novi generis edictum. Longum post haec referre ludibrio habita fata Carbonis, fata Sorani, Plaetorios atque Venuleios, Baebium sine ferro ritu ferarum inter manus laniatum, Marium, ducis ipsius fratrem, apud Catuli sepulcrum oculis effossis, manibus cruribusque effractis servatum aliquandiu, ut per singula membra more- retur. Possis singulorum hominum ferre poenas: municipia Italiae splendidissima sub hasta venie-runt, Spoletium, Interamnium, Praeneste, Florentia. Nam Sulmonem, vetus oppidum socium atque amicum—facinus indignum—non expugnat aut obsidet iure belli; sed quo modo morte damnati duci iubentur, sic damnatam civitatem iussit Sulla deleri.