Latin · ~7 min
Lines 1.210-1.249
Forsett, Act II 1.210-249
Not analysed yet
DRO. Caute, caute, pro honore universitatis.
PED. Imo et caste etiam. Quid ni? Nihil enim unquam admittam ego indignum 690
oratore aut philosopho. Sed viden' tu aedes illasce? Ibi habitat, quae in me habi-
tat, quarum parietes sunt me multo beatores, siquidem hi usque quaque Lydiam
complectuntur meam, quae fugit proterve me, sicut Apollinem Daphne olim.
DRO. Et tu sic irrationalis es, ut ames, quae odit te?
PED. O plumbeum pugionem! Quasi non non dixerim Apollinem idem fe- 695
cisse, quem ego praeposui mihi in omnibus imitandum.
DRO. Sic igitur distinguo, idque ex sententia philosophi. Contrarium expetit
suum contrarium, verum est, idque non contingenter, sed catholice. At addendum
est tamen, non quatenus contrarium, sed medii gratia; nempe ut medium perven-
iatur, ut docet Aristoteles in Ethicis. 700
PED. Utinam, ut Lynceus olim, sic ego nunc parietes istos possem oculis pene-
trare, Lydiam meam quo cernerem quod agat. Sed o fors fortuna! Mihi descen-
dendum est in solem et pulverem.
DRO. Iam declinandum est extra Zodiacum rationis. Ego abeo.
PED. Nequaquam: spectator eris mearum pugnarum, dum ego hanc adorior, vel 705
adoro potius.
Actus II, scena iii
LYDIA, PEDANTIUS, DROMODOTUS
LYDIA Postquam intus curata sint omnia, ut oportuit, libet iam paulisper de me-
arum successu rerum cogitare. 710
PEDANTIUS. Sic igitur aggredior bonis quod aiunt avibus. Etsi delector multum
suavitate sermonis tui (nam non vox hominem sonat, o dea certe), tamen cogor
hic propter angustias temporis reliquum amputare cursum orationis tuae.
LYDIA Factum, o Fortuna, nequiter, quod istum obiecisti iam tam ineptum, tam
importunatum mihi. 715
PED. In tempore venis, quod omnium rerum est primum: adesdum, paucis te
volo.
LYD. Etsi necquicuqm placeat, tamen cum inhumanam esse haud deceat, au-
diam quae loquatur.