Latin · ~7 min
Lines 1.58-1.89
Forsett, Act II 1.58-89
Not analysed yet
DROMODOUS Quod si illud individuum vagum mihi iam demonstrativum esset,
eum istoc academico telo vel ad centrum usque terrae deiicerem, et ultra si fieri 575
posset. Sed non potest, nam si forte praeterit ipsum medium, tamen remearet ad
centrum rursus moto quodam naturali reverberativo.
PED. Ausus es, improbe, gigantum more, bellare cum diis? Non possumus spi-
ritus tuos debellare superbos ?
LUD. Praeceptor colendissime, idemque dignissime totius nostri exercitus imper- 580
ator, tuo semper sub vexillo lubens militabo: ita es in pace prudens, et in schola
doctus, et in bello fortis, et in acie formidabilis, vel formidandus.
PED. Audin' tu hunc puerulum, quam apposite quoad sensum, et figurate quoad
phrasim eloquatur? Mehercule amo hunc, ita me imitatur sedulo. Hic, hic est puer
aureus, albae gallinae filius, hunc haeredem scribam omnium librorum meorum, 585
praeter lexicon Nizolii, quod mecum sepeleri volo.
Sed tu, quaeso, qui physiognomon es, de pullis his meis profer iudicium tuum,
velut Zopyrus de Socrate, ut narrat Cicero meus.
DRO. Quemadmodum (ut habetur in libello Praedicamentorum )quaedam in-
sunt, et non dicuntur de; alia dicuntur de, et non insunt in; alia et insunt in et 590
dicuntur de; alia nec insunt in, nec dicuntur de, ita in aliquibus inest ingenium, et
non apparet; in aliis apparet esse, et non est; in aliis nec apparet; in quibusdam
(quo foelici sydere nati sunt) et est, et apparet. Talis hic Ludio puer tuus.
BLETUS Quid hic stamus tanquam asini otiosi? Num huc convenimus ad abi-
gendas muscas? Aut hostis veniat aut nos abeamus: audivit fortasse furcifer me 595
hic adesse, qui sum in omnibus nocturnis vigiliis truculentissimus contra latro-
nes istos.
PED. Agite, quoniam scopulos praetervecti periculorum, esse iam in vado
videmur tranquillitatis, reportate iam domum denuo haec Achillea arma nostra;