Latin
CAP. XVIII
Fortunio Liceti, De monstris 102
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XVIII. Octava origo, &caussa monstri excedentis in vitio nutricationis consistere perhibetur. Utricationis unius culpa monstrosam homines in excessu induere naturam Aristoteles, experimentum, &ratio docet; a Aristoteles quidem a 4. de gen. an. alicubi statuens, Degenerare quod patitur, nec supe-c3. ratur, aut defectu facultatis ejus, quod coquit, &movet; aut copia frigiditateque ejus, quod concoquitur, &distinguitur; quum enim partem superet, partim non superet; facit multiforme quod constituitur, ut Athletarum nonnullis per usum cibi nimium accidit; quum enim per copiam pastus natura nequeat superare, ut proportione augeat, formamque servet eamdem, diversae efficiuntur partes, &adeò interdum, ut nihilo ferè similes primis evadant. Experimentum autem ostendit nobis in puero quadrimo, cujus caput ingens erat adeò, ut magnitudinem reliquarum partium moles nulla fermè proportione superantem haberet adultorum hominum duo magna capita simul juncta excedentem; testimonio namque patris, qui eum mensibus elapsis circumferebat visendum, ad stipem inde sibi corradendam, audivimus illum ab ortu natum capite parvo ceteris membris proportionato; sed in dies puello caput mirè crevisse, corpore reliquo consuetam in aliis augmenti celeritatem, seu verius tarditatem recipiente, nulla tam celeri ac magno capitis incremento febre, destillatione, sensuum laesione, aut alia vitae offensa molestatur infans: sed sanus solummodo jacere cogitur pusillo corpore, adeò vastam capitis molem non ita facilè sustinere ac regere valente: Quare nos arbitramur cum Aristotele ceteris partibus corporis debitam nutrimenti quantitatem in sui substantiam convertentibus, unum caput nimiam alimenti copiam in sui naturam commutare; quacunque ex caussa eo tanta pabuli tendat ubertas, sive à capite veluti à magna cucurbitula trahatur, sive in caput non ita validum à parti bus infernis quod eis superabundat transmittatur: quae quidem alimentaris materies à propria capitis natura in sui substantiam per nutricationem vertitur, unde nulla symptomata, nullique morbi exoriuntur in puero; sed tamen vitians proportionem capitis in magnitudine cum corpore reliquo puerum monstrosum constituit.