# De monstris 107

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/107

Arbitramur itaque per illam conjunctionem capitum, per quam mutuus erat praecipuorum membrorum utriusque puellae consensus, ab aegrotantis corpore halitus, & spiritus morbificos in alterius membra praecipua transfusos esse morbi consimilis in superstite procreatores; quae propterea eodem morbo mox interierit. Quin & ea de caussa interiisse potuit, quia cum tali communicatione, caussae morbificae sororis conjunctione destituta soror privata erat auxilio, quo per mutuam conspirationem alterutrum corpus ab alterutro gaudere consueverat; novimus enim assuetorum adjumentorum privationem morbos, & mortem inferre consuevisse; quot suppressis mensibus, quot assuetis haemor rhoidum, narium, & fonticulorum fluxionibus destituti dilabuntur celeriter in morbos mortales? mi rum cur à Cardano Scaliger non postulaverit in tantae subtilitatis occasione, qua ratione, quove modo praegnantium imaginationes, & affectus animi consimilium rerum imagines in corpore foetus efforment: & cur ipse suo è foecundo penu tantam subtilitatem lectoribus omnibus cupientissimis more suo non porrexerit: nos de proposito mentis nostrae cogitata nuper tetigimus; sed latius in libro e De Constitutione foetus explicavimus. Illud praeterea distinguendum erat Cardano subtili, de tempore, quo contigit materni capitis collisio, si enim statim à conce ptu, & ante organizationem gemellarum in utero, anteque formationem capitum discretorum praegnans capite allisa fuit; id certè fieri potuit, ut postea matris anima, & spiritus cooperans virtuti seminis formatrici monstrum effingeret, ac materiei gemellis conParentum phantasia quando nequeat gemellos conglutinare. Gemelli in atero formati ut compulentur. Nares praecisae, & labia curta ut reficiantur Arbores variae ut in unum cohaereant, constituendis sufficienti similem imaginem impertiretur.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
