# De monstris 110

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/110

CAP. XX. Undecima caussa & origo monstri excedentis refertur ad morbum foetus. Eterum alia eidem monstro citra materni corporis collisionem, percussionemve ullam, origo esse potuit; nempe si gemellorum corpora in utero prius distincta vel ambo, vel eorum alterum fronte tenus, defluxa in eum locum, aut ibi genita, ut fit, materia quapiam erodente, exesum fuerit; communicato corrosivo humore vicino capiti alterius; nullo negocio tenella utriusque cutis consumitur; capita verò propinqua, seseque contingentia excoriata facilè conglutinantur: Quare consumpto à natura (a Hippocrati morborum medicatrice) illo - 6. Spi sect. 5. humore noxio, inductaque partibus undique cicatrice, gemellae conglutinatae in monstrum ex utero prodiere: cui origo vulgo relata est in materni capitis ad alterum allisionem, quia fortè contigerit matrem eas utero gerentem capite collidi; quum tamen hac etiam de caussa citra ullam capitis collisionem ejuscemodi monstrum illa parere potuerit. Ab hac itidem caussa in eodem genere pleraque alia monstra excedentia exoriri potuerunt; siquidem gemellorum foetuum & pectora, & latera, & tergora, & brachia, & crura, & nates aliaque membra sic primùm excoriari, suborta in iis inflammatione, ac deinde uniri; sedatoque morbo conjuncta monstrum demum constituere; cujusmodi multas historias dudum recensuimis. Sic igitur ex tot caussis physicè generantur monstra uniformia excedentia; quorum originem plerique omnes indifferenter in unam referunt materiae redundantiam. CAP. XXII. Monstrorum ancipitis naturae subsistentia realis demonstratur.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
