# De monstris 111

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/111

T verò praeter deficientia, & excedentia monstra in uniformium genere nonnulla fuere alia naturae cujusdam ancipitis; quae scilicet in una parte mutilam, in alia excedentem sortita sunt Anno Diii. quantitatem; quandoquidem a Gualtherii Chronistae animadversione in pago Freywerck non procul ab Adorffio Voitlandiae oppido, natus est infans biceps, quaternis manibus, totidemque pedibus: sed carens utroque sexu; in cujus loco umbilicum habebat: mater illi fuit uxor fabriferrarij. 8 Paraei quoque observatione in ponte Saeo, ad Andes oppidulo, prodierunt in lucem gemellae feminae membris omnibus perfectae, nisi quod alterutrius manus sinistra quatuor tantum digitis distincta erat; cohaerebant autem anterioribus partibus à mento usque ad umbilicum; qui utriusque unicus, item cor erat; hepar in lobos quatuor divisum: vixit monstrum semihoram. Apud eumdem autorem monstrum aliud inspexi-1575. mus; ancipitis naturae infans erat duplici capite, sed sinistro carens brachio in hanc effigiem. Rueffo Perill. & Excellentiss. D. Observandiss.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
