# De monstris 114

Fortunio Liceti, De monstris, D. FORTUNIO LICETO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/114

D. FORTUNIO LICETO PATAVIUM. AUGUSTINUS PINCETUS Medicus Genuensis. S. D. casione novi cujusdam monstri novissimè hic apud nos Genuae nati, ad te pauca scribere placuit de illius historia, Vir Eccellentissime, tuum de ipso judicium expectans. Pellegrina uxor Baptistae Colloreti die duodecima Martij anni millesimi sexcentesimi decimi septimi, in Paroecia Sancti Bartholomaei de Costa in ditione Genuensi, duos filios peperit simul invicem junctos in ventre inferiori, alijs partibus ab invicem disjunctis: ambo sunt masculi; unus est altero duplo major: & minor mancus est uno crure, in aliis partibus est benè conformatus, nisi quod oculos non habet apertos. Baptizati fuerunt ut duo corpora; unus appellatus est Joannes Baptista & alter Lazarus: Parentes eorum sunt optimè sani, & ante hos genuerunt alios filios benè formatos: Quod autem mirabile reddit hoc monstrum illud est, quod unus solus lac fugit, & ambo nutriuntur ac vivunt, & dum major fugit lac, observatur minori lac pervenire usque ad labia, quibus ipsum lambere pergit: quam rem ego vidi, & observavi, Dicunt hos duos filios eodem tempore foras emittere excrementum urinae. Cupio te mihi aliquid hac de re scribere Vale. Genuae. die xix. Martij. MDCXVII. Cui viro responsum tunc ego dedi in hac sententiam, Perill. & Excellentiss. D. Observandiss.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
