# De monstris 119

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/119

CAP. XXIII. Monstri ancipitis origo, & caussa communis insinuatur, eruiturque prima ex materiei diversae defectu, ac excessu. Onstrum ancipitem naturam obtinens, quod Monstri ancipitis caussae. N& excedentis, & deficientis in varijs sui cor-variae. poris partibus imaginem refert, plures agnoscit originis suae caussas; quas ex traditis assequi difficile non erit; simplicium etenim naturae compositorum essentias manifestant: complicando igitur excedentis, ac deficientis monstri primordia, & generationes, quaecumque sese invicem compatiuntur, nullo negocio caussas monstra naturae ancipitis proximè constituentes habere poterimus: Et sanè prima talium origo esse potest ex abundantia materiae destinatae constitutioni unius membri, & defectu materiae, natura dicatae origini alterius: sic profectò exortus est puellus biceps altero carens brachio; cujus imaginem sine historia nobis depinxit Paraeus, cujusque imagini attexuit historiam Rueffus, asserens in Veienti agro puerum natum esse unimanum, & bicipitem; si modò is ille idem fuerit, de quo Paraeus: scilicet si parentum seminis, & sanguinis ea portio, quae ab alimento superabundante nutricationi capitis originem traxit, uterum adierit ea ubertate, qua duobus capitibus in foetu constituendis sufficiat; ea verò portio, quae à genitorum altero brachio ex ultimi alimenti superabundantia oriri consuevit, aptaque est constituendo consimili brachio in conceptu, in uterum non irrepserit; sive quia parentum illi brachio nihil superabundaverit alimenti ex quo tale semen, talisque sanguis effici potuerit, unde brachium puelli constitueretur: sive illa materia obstructis venis ad testes, ac uterum deferri nequiverit: sive quia contracta intemperie aliqua dispositionem amiserit, qua in semen, & sanguinem brachio puelli constituendo aptum nata erat commutari: sive quia calore partium consumpta fuerit: tunc sanè conceptus expers fiet illius brachii, & biceps, si materia capiti constituendo apta in duas partes intra uterum quacumque de caussa dividatur: secus enim unam in massam cohaerens unicum efficiet caput, majus quam par sit, pro ceterorum membrorum proportione: atque ita fiet monstrum anceps: seu biceps CAP. XXIV.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
