# De monstris 124

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/124

CAP. XXVII. Quinta monstri ancipitis origo, & caussa depromitur ex parentum corpore monstroso. SI verò parentes ambo ancipitis naturae monstrosa S corpora seu à nativitate, seu ob aegritudinem habuerint, adeò ut venerem agere, ac ex actu venereo prolem suscipere valeant; procul dubio foetus procreare poterunt ancipites cum in eadem, tum etiam in diversa monstrorum specie: in eadem sanè, si parentes in consimili monstri specie contineantur: siquidem ex trimanis unipedibus trimanus unipes orietur: in diversa verò, si parentes ancipitem monstri naturam diversae speciei obtinuerint: nam ex unoculo, & tripede genitore, ac matre unimana, & octodigita monstrum enasci poterit unoculum tripes, unimanum & octodigitos in manu habens; si ex omnibus parentum membris materia seminalis ad foetus constitutionem concurrere contigerit: sed fieri etiam potest ut varietur monstri species in foetu, quia ob aliquod impedimentum ex iis, quae supra enumerata sunt, aut quae partes in uno parente sunt, suppleant defectum earum, quae in altero non existunt, uberem seminarij principij copiam exhibentes: aut quae partes in utroque sunt generante, nihil transmittant ad uterum pro constitutione partium foetus sibi consimilium. Sexta

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
