# De monstris 127

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/127

Non ergo mirum sit, si ambulones aliquot provincias peragrantes monstra mirifica ostensuri ad lucrum, ea prius sibi confecerint puellorum corpora miris modis aliqua ex parte, potissimum carnosa, ut dorso, natibus, & brachijs, decorticata, invicemque colligata, & à natura per transfusum sanguinem, ac nutricationem in unum coagmentari permissa; alia quapiam parte amputata, ad horridiorem monstri aspectum. Averruncet Deus, & severè puniant Principes tales sycophantas. Sed etiam sine ullo scelere ob chirurgorum aliquorum imperitiam, atque aliquando ob aegrotantium negligentiam, membra corporis vulnerata, excoriata, è naturali loco dimota, ad pristinum statum haud probè restituta monstrosam hominis formam repraesentant. Haec autem extra uterum monstra gignuntur, quaecumque artis ministerio constituuntur. Tot igitur, ac tales sunt, & his aliae consimiles unicuique ex superioribus deductu faciles origines, & caussae propriae monstrorum humanorum ancipitis naturae. Jam ergo ad alias monstrorum species in eodem genere patefaciendas accedamus. CAP. XXX. Monstri difformis existentia ex historicis promulgatur. Ulta in eadem uniformium serie fuere monMstra, partes de naturali sede transpositas turpiter habentia; quae difformia nobis appellare li- Anno Dibuit. Namque Venetijs a Petro Iustiniano historico insigni, Rubeaquense, Gualtherioque autoribus, puer editus est corpore plurivariam scisso; qui, praeter multa foediora relatu, genitale membrum habuit vertici adnatum; atque ob eam rem non 1487. placuit in apertum referri. Caelij Rhodigini restimonio natum est in patrii soli vico, nomine Sarzano, magnitudinis inusitatae monstrum; infans 1514.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
