Latin
CAP. XXVII
Fortunio Liceti, De monstris 128
Unproofread scanNot analysed yet
fuit biceps; multa in eo mira; quadrimestris magnitudo, membra omnia cum proceritate responsum habentia, &amussitata; facies utraque similitudinis propè indiscretae; in capitibus crines aliquanto longiores, ac nigricantes; inter utrumque caput ex collimitio humerorum tertia manus exerebatur, sed quae aures longitudine non excederet, nec integra visebatur omnino: Quia verò non solùm ob excessum geminatorum capitum; sed ob transpositionem tertiae manus inter colla, visenda res erat, mitti placuit ad Hispanorum Ducem, qui in proximo vicaria Regis fungebatur potestate: Id autem ut citra putredinis notam posset obiri; exenterare praemortuum necesse fuit: inibi ergo mirum aliud; cor quidem simplex, ut assolet; at jecur duplex, sicuti &lien; nam in viscere hoc visam quandoque duplicationem credimus Aristoteli; verùm in hoc, hujusque generis monstris mira quidem, sed naturalis tamen à peritis rerum ratio afferri solet.