# De monstris 128

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/128

fuit biceps; multa in eo mira; quadrimestris magnitudo, membra omnia cum proceritate responsum habentia, & amussitata; facies utraque similitudinis propè indiscretae; in capitibus crines aliquanto longiores, ac nigricantes; inter utrumque caput ex collimitio humerorum tertia manus exerebatur, sed quae aures longitudine non excederet, nec integra visebatur omnino: Quia verò non solùm ob excessum geminatorum capitum; sed ob transpositionem tertiae manus inter colla, visenda res erat, mitti placuit ad Hispanorum Ducem, qui in proximo vicaria Regis fungebatur potestate: Id autem ut citra putredinis notam posset obiri; exenterare praemortuum necesse fuit: inibi ergo mirum aliud; cor quidem simplex, ut assolet; at jecur duplex, sicuti & lien; nam in viscere hoc visam quandoque duplicationem credimus Aristoteli; verùm in hoc, hujusque generis monstris mira quidem, sed naturalis tamen à peritis rerum ratio afferri solet.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
