# De monstris 132

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/132

Annno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo quarto die XII. julij, Firmi, quae civitas est Italiae in Aemilia, dum Urbi Praefectus esset Octavius Riparolia Genuensis exorta est puella toto corpore benè organizata, excepto capite, quod est aspectu foedissimum; nam videtur in occipite velut oculus obscurus: alter oculus visitur elatus in capite supra suturam coronalem, referens oculum humanum, & paullò majorem, sed sine palpebris, & absque ciliis, quorum vice sunt capilli capitis. Monstrum id habet frontem rugosam, sub qua utrimque spectantur parvae quaedam cavitates, ubi debebant naturaliter esse oculi. In media facie, ad locum nasi, erumpit frustum carnis, quod pendet veluti membrum virile (licet mihi videatur potius pyri carnei figuram aemulari) & est aliquantulum crassiusculum in apice; ubi spectatur etiam quoddam foramen: quod carneum frustum, velut appendix quaedam, à vultu monstri pendulum separatur omnino praeterquam in radice: sub hoc seu naso, seu pyro, seu proboscide, residet quaedam rubea pellis quasi figurae quadrangularis; & utrimque in ea spectantur oculi duo, velut oculi gallinae. Ab ortu statim puella monstrosa sacro fonte baptizata fuit: & prius interiit, ac sepulturae mandata, quàm ejus origo vulgaretur. Ego (scribit Riparolia) ad primum nuncium, eam curavi exhumandam, ut balsamo condiretur: sed inveni jam illi mures consumpsisse vultum, & fermè totum caput.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
