Latin
CAP. XXVII
Fortunio Liceti, De monstris 133
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam Pictor, qui monstrum &vivum, &mortuum aspexit, ejus imaginem pinxit: quae cum serie facti, tunc Romae transmissa, Eminentissimum ac Reverendissimum Sacrae Romane Ecclesiae Cardinalem Franciscum Barberinum Sanctissimi Domini nostri Urbani Octavi nepotem, nunc demum ex Urbe Roma Patavium missa fuit ab eximio Equite Cassiano à Puteo ejusdem Cardinalis pincerna ad Clarissimum Virum Laurentium Pignorium; qui mihi nostro volumine dedit inserendam, cum historia nuper fide relata ex autographo Riparoliano. Monstri verò ejusdem, ut pictor ille, sic &nos triplicem damus figuram, ut possint pars anterior, posterior, &lateralis, in quibus adsunt partes à naturali situ, &sede, atque figura prorsus abjunctae. Huic monstro simillimam faciei effigiem obtinet aliud, quod habuit caput Jani bifrontis; &utraque facies loco nasi membrum virile; quod altera quoque sortita est cum testibus in loco menti: ad radices portentosi nasi parte inferiori utraque facies pariter habuit geminos oculos; altero vultu aures longè infra locum naturalem, altero illas ad sedem naturalem obtinente: incertum an masculeo sexu natum, an femineo: certum est ortum paullò ante quàm Rex Galliae superiori seculo cum exercitu non ita faustis auspicijs in Italiam venisset.