Latin
CAP. XXVII
Fortunio Liceti, De monstris 136
Unproofread scanNot analysed yet
Onstri difformis ob partium è naturali sede NI transpositionem, ac speciatim puelli caput exerentis ex humero sinistro caussa, &origo est ex uteri mala conformatione: quia scilicet ea pars uteri, quae capiti puelli naturalem locum praebere debebat, aliquo duriori tumore quomodocumque repleta, sive is in ejus substantia insideret, sive intra illam in contenta membrana foetum ambiente, sive extra ipsam in aliqua parte obdominis interiori propè uterum sita: nequeunte enim parte illa materiae, quae constituendo capiti dicata est à natura, reliquae massae conceptus in eo loco adjungi, quo deberet, eum alieno corpore minimè cedente repletum inveniens, cogitur in vicinas quantum potest sedes decumbere: ibique propriam formam capitis à vi formatrice adipiscens, importuno in loco collocato capite monstrum difforme constituit.