# De monstris 140

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/140

CAP. XXXVI. Sexta origo, & caussa monstri difformis ad nimiam materiae visciditatem redigitur. CIn autem cum formatrice facultate discretrix in semine virtus valida satis extiterit, quantum postulat naturalis, & ordinaria materiei, quam subigere debet, constitutio: at verò in massa conceptus aliqua particula, sive redundans, sive non redundans, fuerit tenaci adeò lentore alicui particulae diverso à sibi consentaneo loco sitae juncta, ut inde nulla vi, neque valida facultate revelli, & in convenientem sibi regionem transferri valeat: tunc virtus formatrix membrum ex ea formans, ad quod illa materia determinatam, & naturalem habet propensionem, difforme monstrum effingere cogitur: virtus enim partium viventis formativa est agens merè naturale; agentia verò purè physica ubicumque locorum materiam dispositam compererint, munere suo ex necessitate funguntur, illique materiei debitam formam conciliant: & profectò hac ratione ortum fuisse potuit Sarzani monstrum tertiam manum inter duo colla retinens: & alia quoque in hoc genere plurima.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
