Latin
CAP. XXXVIII
Fortunio Liceti, De monstris 143
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXVIII. De monstrorum informium origine, &caussa; quae primùm deducitur ex imbecillitate facultatis formatricis. T verò monstrum informe, quod in eo totam Asui naturam constitutam habet, ut aliqua portio corporis figuram maximè alienam gerat à naturali, alias obtinuit suae generationis caussas: qua rum primam esse putamus virtutis formatricis imbe cillitatem: quum enim ad hanc virtutem solam, &maximè pertineat effingere singularum partium figuras: ubi quae in seminis ea portione residet, cui praecisè alicujus membri determinati conformatio destinata est à natura, ita debilis extiterit, sive ob caloris inopiam, sive ob spirituum, quibus innititur, intemperiem, sive ob aliam quamcumque caussam, tunc sanè parti sibi efformandae naturalem, ac debitam suae speciei figuram non inprimens monstrum conficit informe. Et sanè de caloris excessu, &defectu in proposito meminita Aristoteles alicubi scribens, Inest hic calor in excremento seminali tantam, talemque habens motionem, quanta modicè ad quamvis corporis partem accommodetur. Quod si vel deficit, vel excedit, rem, quae fit, aut deteriorem efficit, aut laesam, &mancam. Sic b Hippocraticus ilse puellus ex Antigenis uxore rotundus totus enatus est. CAP. XXXIX. Secunda monstri informis origo, &caussa ex angustia uteri colligitur.