# De monstris 146

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/146

CAP. XLIII. Sexta informis monstri caussa, & origo in monstroso parente detegitur. SIn autem parentum aliquis, aut ambo monstrosam informitatem in corpore, sive ortu, sive post ortum à morbo contraxerint; nae ipsi filios sibi consimiles, atque adeò monstrosos procreare poterunt; non quidem semper, quia unius informitati parens alter consulere poterit, si aut non ambo informes extiterint, aut non eadem corporis parte, aut non longè à concubitu vi morbi in talem informitatem inciderint; adeò ut seminis ante informitatem geniti aliquid habeant foetui constituendo sufficiens.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
