# De monstris 148

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/148

CAP. XLV. Monstri enormis existentia patefit. TUmana corpora, eorumve membra, quibus nihil desit, nihilque supersit; nec situs, aut figurae ullum adsit erratum; sed in sola substantia ordinarium naturae cursum non servantia, & videntibus admirationem parientia, ea nobis Enormia monstra cognominantur, quorum tres tantum differentias videre licuit apud auctores, prioris exemplum est vetustissimum illud Pythagorae, cui femur aureum extitisse credidit antiquitas;* Diogenes enim Laertius asserit famam esse nudatum Pythagorae femur aliquando aureum apparuisse: de cujus caussis suo loco latius. Aelianus hujus rei assertorem facit Aristotelem dicens, Aristoteles dicit à Crotoniatis Pythagoram Apollinem Hyperboreum cognominari, & haec addit ille Nicomachides, quod aliquando eadem die & eadam hora visus sit à multis & in Metapontio, & in ludis Crotone surgere: ubi Pythagoras etiam alterum femur aureum ostendit. Dicit idem ille quod Nessum fluvium transiens appellatus sit; & multos ait hanc appellationem audivisse. Alterius exempla recentiora sunt; & primum à Cardano adducitur, asseverante Constantij tempore in urbe Daphne regionis Anthiochiae natum infantem barbatum pręter alia monstrosa.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
