# De monstris 150

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/150

Suevam mulierem peperisse infantem ad instar Ursi pilosum testantur duo Magni Upsalenses Episcopi, consenGene tiente Delrio. Sed & in sacra pagina legimus Esat. p. 2 filium Isaac hominem fuisse pilosum; quem ut aemularetur Iacob materno impulsu pelliculas hoedorum circumdedit manibus, & colli nuda porrexit; & à patre tactu putatus est Esau. Tertiae differentiae monstris l. 11. hist. parenormis duo exempla recentissima proponuntur à la cobo Augusto s Thuano in hanc sententiam, Anno 1582. res incidit quò magis mira, eò minus fidei apud posteros habitura, nisi certissimis veritatis testimonijs niteretur; quam quia pro comperto habemus, hoc loco, ne in dubium olim revocetur, amplius asseri officij nostri & instituti esse duxi. Mulier quaedam Agendici Senonum, quae Celticae nostrae metropolis est Archiepiscopali dignitate ornata, Columba Charria nomine Ludovico Caritati Sartori nupta, quum ad annum trigesimum octavum valetudine integra pervenisset, neque adhuc uterum gestasset, certissima habuit concepti foetus indicia, menstruis purgationibus non jam ut antea statis temporibus erumpentibus, & frequenti uteri motu jam manifesto, ac tumore lumborum & abdominis paullatim succrescente, mammisque lacte turgentibus: tandem decurso statae gestationis curriculo, graveis puerperij labores, & alvi tormina experiri coepit, urina ad aliquod dies suppressa, quae postea currente veluti alveo magna vi erupit, profuso illo ichore non tam ex vesicae meatu, quàm ex muliebribus loculis scaturiente, & tunica disrupta una cum serosis recrementis sanguinis coacti quasi rhombus emersit: ex eo mammae concidere visae; & motus infantis aut ignavus, aut nullus, ac labores mulieris tolerabiliores fuere; quae à ludibrio illius foeturae totum triennium in lecto decubuit, semper de valetudine adversa, de duritie, de tumore, de torminibus alvi, ac de inutili illo pondere, quod per se mobile pro vario gestantis motu, modò in hanc, modò in illam partem procumbebat, quamdiu vixit, conquesta.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
