# De monstris 151

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/151

Quum rideretur à vicinis, ut erat satis lepido ingenio, respondere solita erat, fore ut foetus, quem utero gestabat, cum parentis exitio aliquando prodiret: Fato post vigesimum octavum gestationis illius annum functae dissecto abdomine, uterus rugosus apparuit, & versicolor, tactu durus, ac veluti testaceus; sectoque rursus eo vix tandam renitente ad novaculae aciem, portentosa mole gypsea eductus foetus benè conformatis membris, ac eodem Foetus lapiprorsus quo ceteri positu, de cetero penè lapideus; deus in utero. ita tamen ut ossa capitis quasi cornea interlucerent; partes autem internae, viscera, cor, cerebrum naturalem habitum servabant; nisi quod ultra modum induruerant, non tamen ut externae. Hodie adhuc corpusculum illud Agendici à praetereuntibus miraculi instar visitur, expers putredinis, & teredinis. De eo scripsere Joannes Alibosius Augustodonensis, qui postea Henrici Quarti Archiatrus fuit, & Simo Provencherius Ligonensis, praestantes Medici, caussas concretionis, & post extinctum foetum duritiei contractae: quum potius putrefieri debuisset, ex arte rimati; quas rerum naturalium peritis amplius discutiendas relinquit Historicus. Hujus infantis semilapidei lapidescentis testimonium etiam perhibuere Laurentius celebrati nominis anatomicus Queri Diaet. I Quercetanus. Jathrochymicus insignis, Bonamilyhist. cti. 20 cus egregius Philosophus, & novissimè omnium k. 4. de e Riolanus Medicus eximius. Subjungit autem aliud disp. in hoc genere monstrum Thuanus inquiens, tanmonstr. tum addam huic gemellum ferè naturae miraculum proximus annis Lutetiae in illustrissima femina visum; sed post quinquennium seu medicamentis, seu ferramentis frustillatim eductus foetus fuit, eumdem procul dubio exitum, si diutius in utero haesisset, habiturus; quippe qui jam lapidescere incipiebat.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
