# De monstris 155-2

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/155-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/155-2

Regibus Aethiopiae nigra Physiologo censebitur, alioquin enim ex nigris parentibus quavis de caussa candida extitisset; quum id aut privilegium Regum Aethiopiae natis datum esse oporteret (quod nonnullos opinatos memini; qui propterea Tasso succensebant, quasi rei hujus ignarus miraculo, aut maternae imaginationi Clorindae Regibus Aethiopibus natae candorem adscripserit) aut spectro albae virginis parentis phantasiae altè defixo contigisse necesse esset: quorum neutrum latuisse Persinam, & Hidaspem probabile est; atque adeò ab illa candidam Charicliam expositam fuisse verisimile non est.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
