# De monstris 155

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/155

Si quidem Petrarcha Ovidio consenserit, nihil habet difficultatis ejus assertio; censuit enim Andromedam in Aethiopici maris oppido saxo alligatam Perseo placuisse: sin autem cum Solino, & alijs Andromedam in Syria expositam crediderit: bifariam ejus carmina dubitatione liberantur; primò quidem si vertamus particulam in in particulam di legentes Andromeda gli piacque de Etiopia. Deinde verò servata littera contextus asserentes poëtam Aethiopiae meminisse, non tanquam loci, ubi Perseus Andromeden viderit, amaverit, à Ceto liberaverit; sed tanquam regionis, in qua nigerrima inter omnes accolas Andromeda videretur; licet ocu los pulchros, non rubentibus venulis foedatos, & capillos longos, non breviores, ut Aethiopiae feminae habent, obtineret; qui sensus evidens in codice vulgato, evidentior fiet, si sic interpungatur, Perseo era l’uno; e volli saper come Andromeda gli piacque, in Etiopia Vergine bruna i begli occhi, e le chiomè. Ac certè Andromeda orta ex Cepheo, & Cassiope

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
