# De monstris 157

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/157

In Turego lupa domestica peperit duos lupos rufos, duos vel tres albos, & tres catulos maculosos, generum diversorum. Non alia planè ratione, ut admonet alicubi a Aristoteles; fieri potest ut quis licet injustè agat, injustus tamen non sit: nam concumbere cum muliere quis posset non ignarus qua cum rem habeat; non tamen ex electionis principio sed ex affectu id faceret: qui sanè injustè quidem agit: non tamen est injustus: sicut neque fur, licet furatus sit: neque adulter licet adulterium commiserit. simili modo etiam de alijs. Ex his itaque patet ad aures etiam Aristotelis monstrosè fieri posse id, quod reipsa monstrum non est: monstrosamque generationem esse valere viventis minimè monstrosi: verè tamen inter monstra numerabitur tum illa muliercula, à capite usque ad mammas nigra, infra verò usque ad pedes alba; de qua Philostratus in vita Apollonij; quam visam ceteri veluti portentum extimuere: tum etiam vir ille bicolor, cujus medietas ex aequilibrio summè foret nigra, reliqua portio albedinem praeferret eximiam; ad cujus hominis ita coloribus distincti à Ptolomaeo Lagi Aegyptijs in theatro propositi intuitum, ut ait. Caelius, partim fusius riserunt, partim ut monstrificum quiddam aversati sunt.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
