Latin
CAP. XLVII
Fortunio Liceti, De monstris 158
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XLVII. Monstri enormis origo, &caussa prima perhibetur esse in imaginatione parentum; &multa de aureo crure Pythagorae considerantur Norme verò monstrum praesertim, quod in Pythagora observavit antiquitas, quem ferunt aliquando nudatum femur aureum habere visum: si modo id inter apologos referendum non est, aut potius allegoricam, quàm naturalem caussam habuisse dicendum non est; significare siquidem volentes prisci sapientes Pythagoram in via morum, &sapientiae nequicquam errare, sed benè incedere, femur aureum illi scitissimè attribuerunt: namque Platonem legimus asserentem a apud Scythas eos felicissimos, optimosque viros esse, qui in sui capitis ossibus aurum multum continent: quodque magis est mi rum, suis ex capitibus deauratis bibunt: &haec introspiciunt, verticem, frontemque suam manibus attolcentes.