# De monstris 158

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/158

CAP. XLVII. Monstri enormis origo, & caussa prima perhibetur esse in imaginatione parentum; & multa de aureo crure Pythagorae considerantur Norme verò monstrum praesertim, quod in Pythagora observavit antiquitas, quem ferunt aliquando nudatum femur aureum habere visum: si modo id inter apologos referendum non est, aut potius allegoricam, quàm naturalem caussam habuisse dicendum non est; significare siquidem volentes prisci sapientes Pythagoram in via morum, & sapientiae nequicquam errare, sed benè incedere, femur aureum illi scitissimè attribuerunt: namque Platonem legimus asserentem a apud Scythas eos felicissimos, optimosque viros esse, qui in sui capitis ossibus aurum multum continent: quodque magis est mi rum, suis ex capitibus deauratis bibunt: & haec introspiciunt, verticem, frontemque suam manibus attolcentes.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
