# De monstris 159

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/159

Et alibi ex Hesiodo statuentem hominum primum genus aureum dici, non ex auro productum, sed bonum, & pulchrum: conjectura hinc facta, quod idem nos, heu quàm à priscis illis degeneres! ferreum genus esse dicit: aureos verò, & bonos ipse solos sapientes constituit, qualem Pythagoram maximè coluit antiquitas: quem propterea non ineptè sanxit aureo crure incedere. Sed si hujus caussam physicam assignare liceat, eam primò afferemus parentum imaginationem: si enim sola phantasiae vi pas sim videmus in natorum vultibus, alijsque membris suillae, vini rubri, nigri, aliarumque rerum imaginem depictam: quid ni matre Pythagorae vel vini flavi aureum colorem referentis, vel aureae alterius cujusque rei desiderio flagrante, pueri sui femur aureo colore pingere potuit? Eandem sanè caussam habuisse Damasceno scribitur puella villosa, quam ex eo quod mater in ipso excepti conceptique seminis articulo in Divi Joannis Camelina pelle induti figuram ex lecti oppositis fulcris, seu verius in Ecclesia pendentem, acrius esset intuita; ut apertè testatur ex Petr. Hip. Sylv. Majolus. Et profectò eadem ratione sola vi vehementioris parentum imaginationis aliquando ex Aethiopibus parentibus foetus albus enatus est, ac vicissim ex candidis Aethiops.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
