Latin
CAP. XLVIII
Fortunio Liceti, De monstris 162
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc idem frequentissimo in more positum fuisse Maximo Aquilano medico insigni Petrus Lupius inter Pisani Gymnasij Professores non indoctus ejus nepos amplissimo testimonio mihi retulit. Sic ergo Pythagorae contigisse potuit ut dum nudaretur, frictione femoris confertim ex apertis poris flammulenta exhalatio prodiens aureo colore membrum illud inficere videretur. CAP. XLIX. Tertia monstri enormis aureo femore caussa, &origo resolvitur in morbum regium. Otuit etiam Pythagorae femur aureum astantibus apparuisse, quia in eam partem quavis de caussa flavae bilis portio decubuerit, icteritiam, morbumque regium particularem in eo membro procreans; novimus etenim arquato illo morbo affectos aureo colore mirificè cute tenus infectos esse; ac citra ullam erysipelatis praesentiam solummodo tingi: Quod autem ceteris passim toto corpore ab obstructione fellei meatus flavus, aureusque color innascitur, quid ni Pythagorae soli femori contingere potuit? aureas verò illas glandes a Plutarchi testimonio è palma defluxas, putaverim esse fructus palmae ob nimiam maturitatem flavescentes in lapidosam substantiam commutatos; fungos enim, &stirpium frondes, fructus, &stipites nonnumquam lapidescere, notum est viris mirabilium naturae studiosis; flavos autem palmarum fructus lapidescentes in substantiam aureae consimilem permutari neminem latere censeo. CAP. L. Quarta monstri enormiter pilosi caussa, &origo ex crassitie, &fuliginum copia extruditur; ubi plura de corde piloso.