# De monstris 163

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/163

T verò monstri ob corporis villosi, aut barbae Aprecocis enormitatem origo, & caussa alia ex conditione materiae deduci poterit; quum enim videamus infantes mollissimis pilis cute tenus enasci; sed evidentissimè in capite, superciliis, & palpebris; quod observat etiam a Aristoteles; ubi materia illa fuliginosa in materno sanguine plurimum abundaverit, ex quo foetui corpus constituitur; rationi consonum est multò pluribus, & crassioribus longioribusque consueto more totum corpusculum infantis enascentis pilis convestiri: si enim homo intrinsecus monstrum enorme fieri potuit piloso corde; quum in eo viscere nullus à natura pilus enasci consueverit; profectò quum monstrosa enormitate ob solam exuperantiam excrementosae fuliginis in humano corde pili multi aliquando generari potuerint; quid ni ab eadem caussa foetus humanus, cujus cuti naturaliter pili, et si ob tenuitatem, ac brevitatem caecutientibus insensibiles, enascuntur; toto corpore piloso, vel etiam vultu barbato, evidentibus ob crassitiem, longitudinem, ac multitudinem velleribus, exoriri poterit? pilorum enim abundantiam, & hirsutiem provenire ab excrementorum copia, quam, ut effectus caussam suam indicat, monete Aristoteles: Sed plerosque homines corde piloso extitisse, vel Bonamici observatione monent clae Lib. 1 clarissimi scriptores; Caelio è enim Rhodigino scribunt autores Graeci Hermogenem, cujus de Rhetorica libri extant, cor habuisse hirsutie, ac magnitudine extra mortalium reliquorum rationem insigne.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
